Löydetty 155 Tulokset: benedictionem Isaac

  • cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israël hodie ostende quia tu es Deus Israël et ego servus tuus et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc (Liber I Regum 18, 36)

  • reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israël obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo (Liber II Regum 5, 15)

  • et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Jacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in præsens tempus (Liber II Regum 13, 23)

  • filii autem Abraham Isaac et Ismaël (Liber I Paralipomenon 1, 28)

  • generavit autem Abraham Isaac cujus fuerunt filii Esau et Israël (Liber I Paralipomenon 1, 34)

  • quem pepigit cum Abraham et juramenti illius cum Isaac (Liber I Paralipomenon 16, 16)

  • Domine Deus Abraham et Isaac et Israël patrum nostrorum custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum ejus in universum Israël et Judam juxta quod rex jusserat prædicantes filii Israël revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israël et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum (Liber II Paralipomenon 30, 6)

  • eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem (Liber Nehemiae 13, 2)

  • transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris (Liber Thobis 6, 22)

  • et adprehendens dexteram filiæ suæ dexteræ Tobiæ tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis (Liber Thobis 7, 15)

  • sic Isaac sic Jacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles (Liber Iudith 8, 23)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina