Löydetty 22 Tulokset: custodes

  • concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Juda vocem suam (Liber Ieremiae 4, 16)

  • quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus (Liber Ieremiae 4, 17)

  • quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum (Liber Ieremiae 31, 6)

  • super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes præparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis (Liber Ieremiae 51, 12)

  • et tulit magister militiæ Sarajam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli (Liber Ieremiae 52, 24)

  • et non servastis præcepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis (Prophetia Ezechielis 44, 8)

  • custodes tui quasi lucustæ et parvuli tui quasi lucustæ lucustarum quæ considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint (Prophetia Nahum 3, 17)

  • præ timore autem ejus exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui (Evangelium secundum Matthaeum 28, 4)

  • dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad januas aperientes autem neminem intus invenimus (Actus Apostolorum 5, 23)

  • cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem (Actus Apostolorum 12, 6)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina