Löydetty 321 Tulokset: dicentes

  • et cum hæc dixissent factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes (Liber Iudith 7, 18)

  • nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum (Liber Iudith 10, 8)

  • factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis (Liber Iudith 10, 11)

  • quæ cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu lætitia Israël tu honorificentia populi nostri (Liber Iudith 15, 10)

  • dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat (Liber Psalmorum 70, 11)

  • defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me (Liber Psalmorum 118, 82)

  • in diebus illis exierunt ex Israël filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quæ circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala (Liber I Maccabaeorum 1, 12)

  • dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos cælum et terra quod iniuste perditis nos (Liber I Maccabaeorum 2, 37)

  • et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis (Liber I Maccabaeorum 2, 41)

  • et clamaverunt voce magna in cælum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus (Liber I Maccabaeorum 3, 50)

  • et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus dicentes congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos (Liber I Maccabaeorum 5, 10)

  • dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant (Liber I Maccabaeorum 5, 15)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina