Löydetty 221 Tulokset: dico
quod autem vobis dico omnibus dico vigilate (Evangelium secundum Marcum 13, 37)
amen dico vobis ubicumque prædicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit hæc narrabitur in memoriam ejus (Evangelium secundum Marcum 14, 9)
et discumbentibus eis et manducantibus ait Jesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum (Evangelium secundum Marcum 14, 18)
amen dico vobis quod jam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei (Evangelium secundum Marcum 14, 25)
et ait illi Jesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus (Evangelium secundum Marcum 14, 30)
facite ergo fructus dignos pænitentiæ et ne cœperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua (Evangelium secundum Lucam 4, 24)
in veritate dico vobis multæ viduæ erant in diebus Heliæ in Israël quando clusum est cælum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra (Evangelium secundum Lucam 4, 25)
ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt (Evangelium secundum Lucam 6, 27)
quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quæ dico (Evangelium secundum Lucam 6, 46)
nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit (Evangelium secundum Lucam 7, 8)