Löydetty 382 Tulokset: dixerunt
at illi dixerunt alii Johannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 14)
tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 18)
et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma (Evangelium secundum Matthaeum 17, 23)
et dixerunt ei audis quid isti dicant Jesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem (Evangelium secundum Matthaeum 21, 16)
et respondentes Jesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio (Evangelium secundum Matthaeum 21, 27)
agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem ejus (Evangelium secundum Matthaeum 21, 38)
fatuæ autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostræ extinguntur (Evangelium secundum Matthaeum 25, 8)
ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 35)
et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum ædificare illud (Evangelium secundum Matthaeum 26, 61)
quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 66)
et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit (Evangelium secundum Matthaeum 26, 73)
dicens peccavi tradens sanguinem justum at illi dixerunt quid ad nos tu videris (Evangelium secundum Matthaeum 27, 4)