Löydetty 1681 Tulokset: ego
in quo positus sum ego prædicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate (Epistula I ad Timotheum 2, 7)
in quo positus sum ego prædicator et apostolus et magister gentium (Epistula II ad Timotheum 1, 11)
nemo militans inplicat se negotiis sæcularibus ut ei placeat cui se probavit (Epistula II ad Timotheum 2, 4)
ego enim jam delibor et tempus meæ resolutionis instat (Epistula II ad Timotheum 4, 6)
hujus rei gratia reliqui te Cretæ ut ea quæ desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui (Epistula ad Titum 1, 5)
quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii (Epistulam ad Philemonem 1, 13)
ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes (Epistulam ad Philemonem 1, 19)
ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino (Epistulam ad Philemonem 1, 20)
cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium (Epistula ad Hebraeos 1, 5)
et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus (Epistula ad Hebraeos 2, 13)
sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te (Epistula ad Hebraeos 5, 5)
non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Ægypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus (Epistula ad Hebraeos 8, 9)