Löydetty 1736 Tulokset: eis
cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam (Evangelium secundum Ioannem 19, 6)
illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Cæsarem (Evangelium secundum Ioannem 19, 15)
tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Jesum et eduxerunt (Evangelium secundum Ioannem 19, 16)
acceperunt ergo corpus Jesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Judæis est sepelire (Evangelium secundum Ioannem 19, 40)
cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Jesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum (Evangelium secundum Ioannem 20, 2)
dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum (Evangelium secundum Ioannem 20, 13)
dicit ei Jesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum (Evangelium secundum Ioannem 20, 17)
cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausæ ubi erant discipuli propter metum Judæorum venit Jesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis (Evangelium secundum Ioannem 20, 19)
et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino (Evangelium secundum Ioannem 20, 20)
dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos (Evangelium secundum Ioannem 20, 21)
hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum (Evangelium secundum Ioannem 20, 22)
quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt (Evangelium secundum Ioannem 20, 23)