Löydetty 262 Tulokset: et in sacerdotibus: Tabernaculum testimonii

  • manifestum enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est (Epistula ad Hebraeos 7, 14)

  • qui exemplari et umbræ deserviunt cælestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte (Epistula ad Hebraeos 8, 5)

  • tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quæ dicitur sancta (Epistula ad Hebraeos 9, 2)

  • post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum (Epistula ad Hebraeos 9, 3)

  • Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non hujus creationis (Epistula ad Hebraeos 9, 11)

  • etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit (Epistula ad Hebraeos 9, 21)

  • et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem (Apocalypsis Ioannis 12, 11)

  • et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen ejus et tabernaculum ejus et eos qui in cælo habitant (Apocalypsis Ioannis 13, 6)

  • et post hæc vidi et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo (Apocalypsis Ioannis 15, 5)

  • et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus ejus erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Apocalypsis Ioannis 21, 3)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina