Löydetty 111 Tulokset: exempli gratia
stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita æterna in Christo Jesu Domino nostro (Epistula ad Romanos 6, 23)
gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati (Epistula ad Romanos 7, 25)
si autem gratia non ex operibus alioquin gratia jam non est gratia (Epistula ad Romanos 11, 6)
Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum (Epistula ad Romanos 16, 20)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula I ad Corinthios 1, 3)
gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quæ data est vobis in Christo Jesu (Epistula I ad Corinthios 1, 4)
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 7)
si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago (Epistula I ad Corinthios 10, 30)
alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu (Epistula I ad Corinthios 12, 9)
gratia autem Dei sum id quod sum et gratia ejus in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum (Epistula I ad Corinthios 15, 10)
gratia Domini Jesu vobiscum (Epistula I ad Corinthios 16, 23)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula II ad Corinthios 1, 2)