Löydetty 242 Tulokset: facie
montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israël (Liber Iudicum 5, 5)
vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem (Liber Iudicum 6, 22)
qui prius simulaverant fugam versa facie fortius resistebant quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt (Liber Iudicum 20, 41)
et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israël in Masphat et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israël quod cum audissent filii Israël timuerunt a facie Philisthinorum (Liber I Samuelis 7, 7)
et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa (Liber I Samuelis 8, 18)
misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim (Liber I Samuelis 16, 12)
omnes autem Israhelitæ cum vidissent virum fugerunt a facie ejus timentes eum valde (Liber I Samuelis 17, 24)
et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie ejus secundo (Liber I Samuelis 18, 11)
motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie ejus (Liber I Samuelis 19, 8)
nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa (Liber I Samuelis 19, 10)
dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi (Liber I Samuelis 21, 6)
surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth (Liber I Samuelis 21, 10)