Löydetty 182 Tulokset: fide fortis

  • vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Jesus in vobis est nisi forte reprobi estis (Epistula II ad Corinthios 13, 5)

  • scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Jesu Christi et nos in Christo Jesu credidimus ut justificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • vivo autem jam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahæ (Epistula ad Galatas 3, 7)

  • providens autem scriptura quia ex fide justificat gentes Deus prænuntiavit Abrahæ quia benedicentur in te omnes gentes (Epistula ad Galatas 3, 8)

  • igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham (Epistula ad Galatas 3, 9)

  • quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est quia justus ex fide vivit (Epistula ad Galatas 3, 11)

  • lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis (Epistula ad Galatas 3, 12)

  • sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Epistula ad Galatas 3, 22)

  • itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide justificemur (Epistula ad Galatas 3, 24)

  • nos enim spiritu ex fide spem justitiæ expectamus (Epistula ad Galatas 5, 5)

  • pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Epistula ad Ephesios 6, 23)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina