Löydetty 182 Tulokset: fide fortis
dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis (Prophetia Ioel 2, 2)
sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam velut populus fortis præparatus ad prœlium (Prophetia Ioel 2, 5)
concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum (Prophetia Ioel 3, 10)
ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cujus altitudo cedrorum altitudo ejus et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum ejus desuper et radices ejus subter (Prophetia Amos 2, 9)
et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam (Prophetia Amos 2, 14)
et revelabitur quasi aqua judicium et justitia quasi torrens fortis (Prophetia Amos 5, 24)
ecce qui incredulus est non erit recta anima ejus in semet ipso justus autem in fide sua vivet (Prophetia Habacuc 2, 4)
juxta est dies Domini magnus juxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis (Prophetia Sophoniae 1, 14)
Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in lætitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude (Prophetia Sophoniae 3, 17)
aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa ejus diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)
nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum ejus diripiet (Evangelium secundum Marcum 3, 27)
cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quæ possidet (Evangelium secundum Lucam 11, 21)