Löydetty 356 Tulokset: in primo miraculo Jesu
Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Jesu Galilæo eras (Evangelium secundum Matthaeum 26, 69)
exeunte autem illo januam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Jesu Nazareno (Evangelium secundum Matthaeum 26, 71)
et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Joseph qui et ipse discipulus erat Jesu (Evangelium secundum Matthaeum 27, 57)
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu tunc Pilatus jussit reddi corpus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 58)
initium evangelii Jesu Christi Filii Dei (Evangelium secundum Marcum 1, 1)
dicens quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei (Evangelium secundum Marcum 1, 24)
et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus erant enim multi qui et sequebantur eum (Evangelium secundum Marcum 2, 15)
et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Jesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
cum audisset de Jesu venit in turba retro et tetigit vestimentum ejus (Evangelium secundum Marcum 5, 27)
et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Jesu (Evangelium secundum Marcum 9, 3)