Löydetty 30 Tulokset: intellectus

  • quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium (Liber Ecclesiasticus 25, 7)

  • et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiæ et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiæ et pietatis (Liber Isaiae 11, 2)

  • ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus ejus et intellectus prudentium ejus abscondetur (Liber Isaiae 29, 14)

  • disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus ubi sit lumen oculorum et pax (Liber Baruch 3, 14)

  • Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius. (Prophetia Danielis 1, 20)

  • ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Jesu (Epistula ad Colossenses 2, 2)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina