Löydetty 139 Tulokset: interpretatio Nabuchodonosor rex Babylon

  • inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti (Liber Ieremiae 50, 24)

  • arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad prœlium contra te filia Babylon (Liber Ieremiae 50, 42)

  • calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino ejus biberunt gentes et ideo commotæ sunt (Liber Ieremiae 51, 7)

  • subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem ejus si forte sanetur (Liber Ieremiae 51, 8)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël filia Babylon quasi area tempus trituræ ejus adhuc modicum et veniet tempus messionis ejus (Liber Ieremiae 51, 33)

  • comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et ejecit me (Liber Ieremiae 51, 34)

  • et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator (Liber Ieremiae 51, 37)

  • quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universæ terræ quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes (Liber Ieremiae 51, 41)

  • et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israël sic de Babylone cadent occisi in universa terra (Liber Ieremiae 51, 49)

  • si ascenderit Babylon in cælum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores ejus ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 53)

  • et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiæ (Liber Ieremiae 51, 64)

  • factum est autem in anno nono regni ejus in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus adversum Hierusalem et obsederunt eam et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu (Liber Ieremiae 52, 4)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina