Löydetty 257 Tulokset: locum

  • et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 21)

  • cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua (Liber I Regum 18, 12)

  • iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum lepræ et curaret me (Liber II Regum 5, 11)

  • eamus usque ad Jordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit ite (Liber II Regum 6, 2)

  • dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei locum præcidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum (Liber II Regum 6, 6)

  • misit rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei et præoccupavit eum et observavit se ibi non semel neque bis (Liber II Regum 6, 10)

  • numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam (Liber II Regum 18, 25)

  • hæc dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores ejus omnia verba legis quæ legit rex Juda (Liber II Regum 22, 16)

  • et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus (Liber II Regum 22, 19)

  • idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum (Liber II Regum 22, 20)

  • iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in prœlium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum (Liber I Paralipomenon 11, 13)

  • contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in præsentem diem (Liber I Paralipomenon 13, 11)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina