Löydetty 58 Tulokset: lumen:
stellæ autem lumen dederunt in custodiis suis et lætatæ sunt (Liber Baruch 3, 34)
convertere Jacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus (Liber Baruch 4, 2)
et operiam cum extinctus fueris cælos et nigrescere faciam stellas ejus solem nube tegam et luna non dabit lumen suum (Prophetia Ezechielis 32, 7)
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebræ sunt tenebræ quantæ erunt (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellæ cadent de cælo et virtutes cælorum commovebuntur (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israël (Evangelium secundum Lucam 2, 32)
nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen (Evangelium secundum Lucam 8, 16)
nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant (Evangelium secundum Lucam 11, 33)
vide ergo ne lumen quod in te est tenebræ sint (Evangelium secundum Lucam 11, 35)
quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat (Evangelium secundum Lucam 22, 56)
dixit ergo eis Jesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebræ vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)
et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenæ de manibus ejus (Actus Apostolorum 12, 7)