Löydetty 3552 Tulokset: man
humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis (Epistula I Petri 5, 6)
cui enim non præsto sunt hæc cæcus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum (Epistula II Petri 1, 9)
non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines (Epistula II Petri 1, 21)
magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiæ ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes (Epistula II Petri 2, 10)
hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt (Epistula II Petri 2, 12)
percipientes mercedem iniustitiæ voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculæ deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum (Epistula II Petri 2, 13)
melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato (Epistula II Petri 2, 21)
quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostræ temptaverunt de verbo vitæ (Epistula I Ioannis 1, 1)
et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam æternam quæ erat apud Patrem et apparuit nobis (Epistula I Ioannis 1, 2)
et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata ejus observemus (Epistula I Ioannis 2, 3)
qui dicit se nosse eum et mandata ejus non custodit mendax est in hoc veritas non est (Epistula I Ioannis 2, 4)
qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (Epistula I Ioannis 2, 6)