Löydetty 188 Tulokset: martyrium fide virtute
providens autem scriptura quia ex fide justificat gentes Deus prænuntiavit Abrahæ quia benedicentur in te omnes gentes (Epistula ad Galatas 3, 8)
igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham (Epistula ad Galatas 3, 9)
quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est quia justus ex fide vivit (Epistula ad Galatas 3, 11)
lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis (Epistula ad Galatas 3, 12)
sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Epistula ad Galatas 3, 22)
itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide justificemur (Epistula ad Galatas 3, 24)
nos enim spiritu ex fide spem justitiæ expectamus (Epistula ad Galatas 5, 5)
ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtute corroborari per Spiritum ejus in interiore homine (Epistula ad Ephesios 3, 16)
pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Epistula ad Ephesios 6, 23)
tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii (Epistula ad Philippenses 1, 27)
et inveniar in illo non habens meam justitiam quæ ex lege est sed illam quæ ex fide est Christi quæ ex Deo est justitia in fide (Epistula ad Philippenses 3, 9)
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus in omni patientia et longanimitate cum gaudio (Epistula ad Colossenses 1, 11)