Löydetty 50 Tulokset: melior

  • melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum (Liber Ecclesiastes 4, 13)

  • custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est obœdientia quam stultorum victimæ qui nesciunt quid faciant mali (Liber Ecclesiastes 4, 17)

  • si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies ætatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus (Liber Ecclesiastes 6, 3)

  • melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis (Liber Ecclesiastes 7, 4)

  • melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante (Liber Ecclesiastes 7, 9)

  • nemo est qui semper vivat et qui hujus rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo (Liber Ecclesiastes 9, 4)

  • melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet (Liber Ecclesiastes 9, 18)

  • melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines (Liber Sapientiae 4, 1)

  • melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis (Liber Sapientiae 6, 1)

  • cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam (Liber Sapientiae 15, 17)

  • melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem (Liber Ecclesiasticus 10, 30)

  • melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii (Liber Ecclesiasticus 16, 3)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina