Löydetty 250 Tulokset: mittens mare
et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas ejus a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terræ (Prophetia Zachariae 9, 10)
et erit in die illa exibunt aquæ vivæ de Hierusalem medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum in æstate et in hieme erunt (Prophetia Zachariae 14, 8)
et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 8)
tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)
ambulans autem juxta mare Galilææ vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem ejus mittentes rete in mare erant enim piscatores (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare et mortui sunt in aquis (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
Johannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis (Evangelium secundum Matthaeum 11, 2)
in illo die exiens Jesus de domo sedebat secus mare (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)
iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare et ex omni genere congreganti (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)
et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et præ timore clamaverunt (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)