Löydetty 159 Tulokset: noli
noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te (Liber Proverbiorum 9, 8)
noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus (Liber Proverbiorum 20, 13)
noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso (Liber Proverbiorum 22, 24)
noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis (Liber Proverbiorum 22, 26)
noli laborare ut diteris sed prudentiæ tuæ pone modum (Liber Proverbiorum 23, 4)
noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur (Liber Proverbiorum 23, 13)
noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt (Liber Proverbiorum 23, 20)
veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam (Liber Proverbiorum 23, 23)
noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas (Liber Proverbiorum 31, 4)
noli esse justus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas (Liber Ecclesiastes 7, 17)
ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo (Liber Ecclesiastes 7, 18)
da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis (Liber Sapientiae 9, 4)