Löydetty 169 Tulokset: noster
quia ipse est Deus noster et nos populus pascuæ ejus et oves manus ejus (Liber Psalmorum 94, 7)
Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum (Liber Psalmorum 98, 8)
exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto ejus quoniam sanctus Dominus Deus noster (Liber Psalmorum 98, 9)
ipse Dominus Deus noster in universa terra judicia ejus (Liber Psalmorum 104, 7)
salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua (Liber Psalmorum 105, 47)
quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat (Liber Psalmorum 112, 5)
Deus autem noster in cælo omnia quæcumque voluit fecit (Liber Psalmorum 113, 11)
misericors Dominus et justus et Deus noster miseretur (Liber Psalmorum 114, 5)
quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster præ omnibus diis (Liber Psalmorum 134, 5)
magnus Dominus noster et magna virtus ejus et sapientiæ ejus non est numerus (Liber Psalmorum 146, 5)
Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii æterni (Liber I Maccabaeorum 2, 54)
audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster (Liber I Maccabaeorum 10, 19)