Löydetty 69 Tulokset: nullus Noah

  • magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israël (Liber I Paralipomenon 29, 25)

  • sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui (Liber II Paralipomenon 1, 12)

  • anno autem tricesimo sexto regni ejus ascendit Baasa rex Israël in Judam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa (Liber II Paralipomenon 16, 1)

  • non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu (Liber II Paralipomenon 32, 15)

  • factum est itaque cum quievissent portæ Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt januas et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbati (Liber Nehemiae 13, 19)

  • nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire (Liber Iudith 14, 10)

  • ita ut nullus loqueretur cum proximo suo sed inclinato capite relictis omnibus evadere Hebræos quos armatos venire super se audierant fugientes per vias camporum et semitas collium (Liber Iudith 15, 2)

  • sed et per omnes provincias quæ dicioni regis subiacebant pro animabus suis stetere Judæi interfectis hostibus ac persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret (Liber Esther 9, 16)

  • de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in æternum peribunt (Liber Iob 4, 20)

  • quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere (Liber Iob 6, 25)

  • terram miseriæ et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans (Liber Iob 10, 22)

  • si destruxerit nemo est qui ædificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat (Liber Iob 12, 14)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina