Löydetty 384 Tulokset: numquid
respondit eis dixi vobis jam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli ejus fieri (Evangelium secundum Ioannem 9, 27)
et audierunt ex Pharisæis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos cæci sumus (Evangelium secundum Ioannem 9, 40)
alii dicebant hæc verba non sunt dæmonium habentis numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire (Evangelium secundum Ioannem 10, 21)
dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum (Evangelium secundum Ioannem 18, 17)
erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis ejus es negavit ille et dixit non sum (Evangelium secundum Ioannem 18, 25)
respondit Pilatus numquid ego Judæus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti (Evangelium secundum Ioannem 18, 35)
dicit ergo eis Jesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non (Evangelium secundum Ioannem 21, 5)
numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Ægyptium (Actus Apostolorum 7, 28)
convertit autem Deus et tradidit eos servire militiæ cæli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israël (Actus Apostolorum 7, 42)
tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos (Actus Apostolorum 10, 47)
quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit (Epistula ad Romanos 3, 3)
si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico (Epistula ad Romanos 3, 5)