Löydetty 247 Tulokset: opera

  • sed ut non esset vacua sapientiæ tuæ opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt (Liber Sapientiae 14, 5)

  • et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et præbuit illam diligentibus se (Liber Ecclesiasticus 1, 10)

  • fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris (Liber Ecclesiasticus 3, 19)

  • non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam (Liber Ecclesiasticus 7, 16)

  • in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum (Liber Ecclesiasticus 9, 24)

  • in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius (Liber Ecclesiasticus 11, 4)

  • nam plurima opera illius sunt in absconsis opera justitiæ quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est (Liber Ecclesiasticus 16, 22)

  • edicam in æquitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam ejus (Liber Ecclesiasticus 16, 25)

  • in judicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis (Liber Ecclesiasticus 16, 26)

  • ornavit in æternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis (Liber Ecclesiasticus 16, 27)

  • omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum (Liber Ecclesiasticus 17, 16)

  • quis sufficit enarrare opera illius (Liber Ecclesiasticus 18, 2)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina