Löydetty 120 Tulokset: ostium ornatum

  • cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum juxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse judicavit Israël quadraginta annis (Liber I Samuelis 4, 18)

  • sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eam (Liber II Samuelis 13, 17)

  • ostium lateris medii in parte erat domus dexteræ et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium (Liber I Regum 6, 8)

  • et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur (Liber I Regum 6, 34)

  • audivit Ahias sonitum pedum ejus intrœuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntius (Liber I Regum 14, 6)

  • pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea et tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis (Liber I Regum 14, 27)

  • rex autem Israël et Josaphat rex Juda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area juxta ostium portæ Samariæ et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum (Liber I Regum 22, 10)

  • et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa hæc et cum plena fuerint tolles (Liber II Regum 4, 4)

  • ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat (Liber II Regum 4, 5)

  • præcepit itaque ut vocaret eam quæ cum vocata fuisset et stetisset ad ostium (Liber II Regum 4, 15)

  • ascendit autem et conlocavit eum super lectulum hominis Dei et clusit ostium et egressa (Liber II Regum 4, 21)

  • ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum (Liber II Regum 4, 33)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina