Löydetty 100 Tulokset: peccatis
MEM quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis (Lamentationes 3, 39)
RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus (Lamentationes 4, 20)
ergo et tu porta confusionem tuam quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis justificatæ sunt enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quæ justificasti sorores tuas (Prophetia Ezechielis 16, 52)
si autem impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est et custodierit universa præcepta mea et fecerit judicium et justitiam vita vivet non morietur (Prophetia Ezechielis 18, 21)
in scelere Jacob omne istud et in peccatis domus Israël quod scelus Jacob nonne Samaria et quæ excelsa Judæ nonne Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 5)
et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis (Prophetia Michaeae 6, 13)
pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)
dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro (Evangelium secundum Ioannem 8, 24)
responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et ejecerunt eum foras (Evangelium secundum Ioannem 9, 34)
sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis (Epistula I ad Corinthios 8, 12)
tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 3)
quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris (Epistula I ad Corinthios 15, 17)