Löydetty 19 Tulokset: pluvia

  • et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Liber Genesis 7, 12)

  • egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram (Liber Exodus 9, 33)

  • videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum (Liber Exodus 9, 34)

  • concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillæ super gramina (Liber Deuteronomii 32, 2)

  • et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israël in cujus conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi juxta oris mei verba (Liber I Regum 17, 1)

  • in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab junge et descende ne occupet te pluvia (Liber I Regum 18, 44)

  • cumque se verterent huc atque illuc ecce cæli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezraël (Liber I Regum 18, 45)

  • si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis cum eos adflixeris (Liber II Paralipomenon 6, 26)

  • si clausero cælum et pluvia non fluxerit et mandavero et præcepero lucustæ ut devoret terram et misero pestilentiam in populum meum (Liber II Paralipomenon 7, 13)

  • descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram (Liber Psalmorum 71, 6)

  • quomodo nix æstate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria (Liber Proverbiorum 26, 1)

  • nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans (Liber Sapientiae 16, 22)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina