Löydetty 121 Tulokset: præceperat

  • fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz (Liber II Regum 16, 16)

  • et abiecerunt legitima ejus et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant (Liber II Regum 17, 15)

  • usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt cærimonias ejus et judicia et legem et mandatum quod præceperat Dominus filiis Jacob quem cognominavit Israël (Liber II Regum 17, 34)

  • et adhesit Domino et non recessit a vestigiis ejus fecitque mandata ejus quæ præceperat Dominus Mosi (Liber II Regum 18, 6)

  • quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed prætergressi sunt pactum ejus omnia quæ præceperat Moses servus Domini non audierunt neque fecerunt (Liber II Regum 18, 12)

  • venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod præceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quæ repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini (Liber II Regum 22, 9)

  • mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit (Liber I Paralipomenon 10, 13)

  • fecit ergo David sicut præceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera (Liber I Paralipomenon 14, 16)

  • et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut præceperat Moses juxta verbum Domini umeris suis in vectibus (Liber I Paralipomenon 15, 15)

  • et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei et janitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim præceperat David homo Dei (Liber II Paralipomenon 8, 14)

  • nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ ex omnibus quæ præceperat et in custodiis thesaurorum (Liber II Paralipomenon 8, 15)

  • venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut præceperat eis (Liber II Paralipomenon 10, 12)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina