Löydetty 271 Tulokset: quomodo

  • et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni (Liber I Samuelis 16, 2)

  • et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me (Liber I Samuelis 24, 19)

  • et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animæ meæ ut occidar (Liber I Samuelis 28, 9)

  • irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non descendat nobiscum in prœlium ne fiat nobis adversarius cum prœliari cœperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris (Liber I Samuelis 29, 4)

  • incliti Israël super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes (Liber II Samuelis 1, 19)

  • quomodo ceciderunt fortes in prœlio Jonathan in excelsis tuis occisus est (Liber II Samuelis 1, 25)

  • quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica (Liber II Samuelis 1, 27)

  • hæc faciat Deus Abner et hæc addat ei nisi quomodo juravit Dominus David sic faciam cum eo (Liber II Samuelis 3, 9)

  • et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini (Liber II Samuelis 6, 9)

  • et venit Urias ad David quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus et quomodo administraretur bellum (Liber II Samuelis 11, 7)

  • et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet unum enim virum tu quæris et omnis populus erit in pace (Liber II Samuelis 17, 3)

  • et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prœlio (Liber II Samuelis 19, 3)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina