Löydetty 493 Tulokset: regem ducibus

  • tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha (Liber Ieremiae 52, 26)

  • VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et obprobrio in indignatione furoris sui regem et sacerdotem (Lamentationes 2, 6)

  • TETH defixæ sunt in terra portæ ejus perdidit et contrivit vectes ejus regem ejus et principes ejus in gentibus non est lex et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino (Lamentationes 2, 9)

  • et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur (Liber Baruch 6, 17)

  • neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre (Liber Baruch 6, 33)

  • regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt (Liber Baruch 6, 52)

  • itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quæ in ipsa sunt quam falsi dii (Liber Baruch 6, 58)

  • dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent dic ecce venit rex Babylonis Hierusalem et adsumet regem et principes ejus et adducet eos ad semet ipsum in Babylonem (Prophetia Ezechielis 17, 12)

  • vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui constituit eum regem cujus fecit irritum juramentum et solvit pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur (Prophetia Ezechielis 17, 16)

  • et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël (Prophetia Ezechielis 19, 9)

  • clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur (Prophetia Ezechielis 21, 12)

  • ad filios Assyriorum præbuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia (Prophetia Ezechielis 23, 12)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina