Löydetty 240 Tulokset: regnum
Jesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 19, 23)
et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 19, 24)
simile est enim regnum cælorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus ejus (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
simile factum est regnum cælorum homini regi qui fecit nuptias filio suo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 2)
væ autem vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia clauditis regnum cælorum ante homines vos enim non intratis nec intrœuntes sinitis intrare (Evangelium secundum Matthaeum 23, 13)
consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiæ et fames et terræmotus per loca (Evangelium secundum Matthaeum 24, 7)
tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus quæ accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsæ (Evangelium secundum Matthaeum 25, 1)
tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei pænitemini et credite evangelio (Evangelium secundum Marcum 1, 15)
et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud (Evangelium secundum Marcum 3, 24)
et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo jaciat sementem in terram (Evangelium secundum Marcum 4, 26)