Löydetty 1759 Tulokset: spe
Christus vero tamquam filius in domo sua quæ domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus (Epistula ad Hebraeos 3, 6)
et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus ad quem nobis sermo (Epistula ad Hebraeos 4, 13)
cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem (Epistula ad Hebraeos 6, 11)
ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem (Epistula ad Hebraeos 6, 18)
nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum (Epistula ad Hebraeos 7, 19)
si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis (Epistula ad Hebraeos 9, 13)
lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit (Epistula ad Hebraeos 9, 19)
etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit (Epistula ad Hebraeos 9, 21)
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda (Epistula ad Hebraeos 10, 22)
teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit (Epistula ad Hebraeos 10, 23)
et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti (Epistula ad Hebraeos 10, 33)
est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum (Epistula ad Hebraeos 11, 1)