Löydetty 158 Tulokset: tamquam

  • vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 4)

  • ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 2)

  • et Moses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus in testimonium eorum quæ dicenda erant (Epistula ad Hebraeos 3, 5)

  • Christus vero tamquam filius in domo sua quæ domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus (Epistula ad Hebraeos 3, 6)

  • nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron (Epistula ad Hebraeos 5, 4)

  • fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Jacob coheredibus repromissionis ejusdem (Epistula ad Hebraeos 11, 9)

  • propter quod et ab uno orti sunt et hæc emortuo tamquam sidera cæli in multitudinem et sicut harena quæ est ad oram maris innumerabilis (Epistula ad Hebraeos 11, 12)

  • fide reliquit Ægyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit (Epistula ad Hebraeos 11, 27)

  • fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Ægyptii devorati sunt (Epistula ad Hebraeos 11, 29)

  • et obliti estis consolationis quæ vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris (Epistula ad Hebraeos 12, 5)

  • in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater (Epistula ad Hebraeos 12, 7)

  • quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quæ sunt inmobilia (Epistula ad Hebraeos 12, 27)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina