Löydetty 190 Tulokset: tecum

  • perierant autem asinæ Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quære asinas qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)

  • quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi fac quæcumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est (Liber I Samuelis 10, 7)

  • dixitque ei armiger suus fac omnia quæ placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris (Liber I Samuelis 14, 7)

  • et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia projecisti sermonem Domini et projecit te Dominus ne sis rex super Israël (Liber I Samuelis 15, 26)

  • et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei hujus dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit (Liber I Samuelis 17, 37)

  • fac ergo misericordiam in servum tuum quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me (Liber I Samuelis 20, 8)

  • hæc faciat Dominus Jonathan et hæc augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo (Liber I Samuelis 20, 13)

  • venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum (Liber I Samuelis 21, 1)

  • ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviæ fratrem Joab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum (Liber I Samuelis 26, 6)

  • dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis hujus ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum (Liber I Samuelis 27, 5)

  • et dabit Dominus etiam Israël tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israël tradet Dominus in manu Philisthim (Liber I Samuelis 28, 19)

  • igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et cœperit dilucescere pergite (Liber I Samuelis 29, 10)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina