Löydetty 159 Tulokset: vasa æreas

  • sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa similiter et quæ his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus judex est figulus (Liber Sapientiae 15, 7)

  • hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit (Liber Sapientiae 15, 13)

  • vasa figuli probat fornax et homines justos temptatio tribulationis (Liber Ecclesiasticus 27, 6)

  • veniet in Ajath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua (Liber Isaiae 10, 28)

  • venientibus de terra procul a summitate cæli Dominus et vasa furoris ejus ut disperdat omnem terram (Liber Isaiae 13, 5)

  • fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper judicium (Liber Isaiae 32, 7)

  • ego ante te ibo et gloriosos terræ humiliabo portas æreas conteram et vectes ferreos confringam (Liber Isaiae 45, 2)

  • recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio ejus mundamini qui fertis vasa Domini (Liber Isaiae 52, 11)

  • majores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua (Liber Ieremiae 14, 3)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis hujus (Liber Ieremiae 21, 4)

  • ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere optimates gregis quia conpleti sunt dies vestri ut interficiamini et dissipationes vestræ et cadetis quasi vasa pretiosa (Liber Ieremiae 25, 34)

  • et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens hæc dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis (Liber Ieremiae 27, 16)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina