Löydetty 402 Tulokset: verba

  • venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit (Liber I Samuelis 11, 4)

  • et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Jabes (Liber I Samuelis 11, 5)

  • et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc et iratus est furor ejus nimis (Liber I Samuelis 11, 6)

  • pænitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte (Liber I Samuelis 15, 11)

  • dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et obœdiens voci eorum (Liber I Samuelis 15, 24)

  • cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo hæc eadem verba audivit David (Liber I Samuelis 17, 23)

  • audita sunt autem verba quæ locutus est David et adnuntiata in conspectu Saul (Liber I Samuelis 17, 31)

  • et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis (Liber I Samuelis 18, 23)

  • et renuntiaverunt servi Saul dicentes hujuscemodi verba locutus est David (Liber I Samuelis 18, 24)

  • cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis (Liber I Samuelis 18, 26)

  • vocavit itaque Jonathan David et indicavit ei omnia verba hæc et introduxit Jonathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius (Liber I Samuelis 19, 7)

  • dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quærit malum adversum te (Liber I Samuelis 24, 10)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina