Löydetty 179 Tulokset: vestrum
beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis (Evangelium secundum Lucam 6, 22)
date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis (Evangelium secundum Lucam 6, 38)
et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes (Evangelium secundum Lucam 11, 5)
et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisæi quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate (Evangelium secundum Lucam 11, 39)
quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum (Evangelium secundum Lucam 12, 25)
ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit (Evangelium secundum Lucam 12, 34)
respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritæ unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a præsepio et ducit adaquare (Evangelium secundum Lucam 13, 15)
et respondens ad illos dixit cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati (Evangelium secundum Lucam 14, 5)
et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis (Evangelium secundum Lucam 16, 12)
quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe (Evangelium secundum Lucam 17, 7)
nam quis major est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat (Evangelium secundum Lucam 22, 27)
respondit eis Johannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis (Evangelium secundum Ioannem 1, 26)