Löydetty 53 Tulokset: vineam

  • Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra (Liber Isaiae 3, 14)

  • nunc ergo habitator Hierusalem et vir Juda judicate inter me et inter vineam meam (Liber Isaiae 5, 3)

  • super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit (Liber Isaiae 16, 9)

  • nolite audire Ezechiam hæc enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ (Liber Isaiae 36, 16)

  • ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena (Liber Ieremiae 2, 21)

  • et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio (Liber Ieremiae 5, 17)

  • pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt partem meam dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis (Liber Ieremiae 12, 10)

  • et non ædificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus (Liber Ieremiae 35, 9)

  • cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura respicientibus ramis ejus ad eam et radices ejus sub illa erunt facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines (Prophetia Ezechielis 17, 6)

  • in terra bona super aquas multas plantata est ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem (Prophetia Ezechielis 17, 8)

  • et corrumpam vineam ejus et ficum ejus de quibus dixit mercedes hæ meæ sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri (Prophetia Osee 2, 12)

  • posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et projecit albi facti sunt rami ejus (Prophetia Ioel 1, 7)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina