Liber Psalmorum, 8

Neo Vulgata Latina

1 Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David.

2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

4 Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti,

5 quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?

6 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum

7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius:

8 oves et boves universas, insuper et pecora campi,

9 volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris.

10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!







Luvut: