1. In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,

2. quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.

3. Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

4. Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.

5. Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur.

6. Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.

7. Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi prævaricati sunt in me.

8. Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.

9. Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt.

10. In domo Israël vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.

11. Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.





“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina