1 initium evangelii Jesu Christi Filii Dei
2 sicut scriptum est in Esaja propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam
3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus
4 fuit Johannes in deserto baptizans et prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum
5 et egrediebatur ad illum omnis Judææ regio et Hierosolymitæ universi et baptizabantur ab illo in Jordane flumine confitentes peccata sua
6 et erat Johannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos ejus et lucustas et mel silvestre edebat
7 et prædicabat dicens venit fortior me post me cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum ejus
8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto
9 et factum est in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ et baptizatus est in Jordane ab Johanne
10 et statim ascendens de aqua vidit apertos cælos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
11 et vox facta est de cælis tu es Filius meus dilectus in te conplacui
12 et statim Spiritus expellit eum in desertum
13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
14 postquam autem traditus est Johannes venit Jesus in Galilæam prædicans evangelium regni Dei
15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei pænitemini et credite evangelio
16 et præteriens secus mare Galilææ vidit Simonem et Andream fratrem ejus mittentes retia in mare erant enim piscatores
17 et dixit eis Jesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum
19 et progressus inde pusillum vidit Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus et ipsos in navi conponentes retia
20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercennariis secuti sunt eum
21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos
22 et stupebant super doctrina ejus erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribæ
23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit
24 dicens quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei
25 et comminatus est ei Jesus dicens obmutesce et exi de homine
26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo
27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quæ doctrina hæc nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et obœdiunt ei
28 et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ
29 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreæ cum Jacobo et Johanne
30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa
31 et accedens elevavit eam adprehensa manu ejus et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et dæmonia habentes
33 et erat omnis civitas congregata ad januam
34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et dæmonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat
36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quærunt te
38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi prædicem ad hoc enim veni
39 et erat prædicans in synagogis eorum et omni Galilæa et dæmonia eiciens
40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare
41 Jesus autem misertus ejus extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare
42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est
43 et comminatus ei statim ejecit illum
44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quæ præcepit Moses in testimonium illis
45 at ille egressus cœpit prædicare et diffamare sermonem ita ut jam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique
Luvut: