Trouvé 319 Résultats pour: Aaron

  • Applicavit et filios Aaron; cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum. (Liber Leviticus 8, 24)

  • tradens simul omnia super manus Aaron et filiorum eius. Qui, postquam levaverunt ea coram Domino, (Liber Leviticus 8, 27)

  • Assumensque de unguento et sanguine, qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum. (Liber Leviticus 8, 30)

  • Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos; (Liber Leviticus 8, 31)

  • Feceruntque Aaron et filii eius cuncta, quae locutus est Dominus per manum Moysi. (Liber Leviticus 8, 36)

  • Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron: (Liber Leviticus 9, 1)

  • Dixit et ad Aaron: “Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus”. (Liber Leviticus 9, 7)

  • Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo, (Liber Leviticus 9, 8)

  • pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses. (Liber Leviticus 9, 21)

  • Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit. (Liber Leviticus 9, 22)

  • Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo; (Liber Leviticus 9, 23)

  • Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat. (Liber Leviticus 10, 1)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina