Trouvé 20 Résultats pour: Accaron

  • Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten: “Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? (Liber II Regum 1, 3)

  • At illi responderunt ei: “Vir occurrit nobis et dixit ad nos: “Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris””. (Liber II Regum 1, 6)

  • et locutus est ei: “Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. (Liber II Regum 1, 16)

  • et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem. (Liber I Maccabaeorum 10, 89)

  • disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 1, 8)

  • Quia Gaza deserta erit, et Ascalon desolata, Azotum in meridie eicient, et Accaron eradicabitur. (Prophetia Sophoniae 2, 4)

  • Videbit Ascalon et timebit, et Gaza dolore torquetur nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes eius; et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur. (Prophetia Zachariae 9, 5)

  • Et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusaeus. (Prophetia Zachariae 9, 7)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina