Trouvé 12 Résultats pour: Adad
Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith. (Liber Genesis 36, 35)
Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. (Liber Genesis 36, 36)
Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. (Liber Genesis 36, 39)
Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum, qui erat de semine regio, in Edom. (Liber I Regum 11, 14)
fugit Adad ipse et viri Idumaei de servis patris eius cum eo, ut ingrederetur Aegyptum; erat autem Adad puer parvulus. (Liber I Regum 11, 17)
Et invenit Adad gratiam coram pharao valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae. (Liber I Regum 11, 19)
Cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae, dixit pharaoni: “Dimitte me, ut vadam in terram meam”. (Liber I Regum 11, 21)
Eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis; et hoc cum malo, quod erat Adad. Et detestatus est Israel regnavitque in Syria. (Liber I Regum 11, 25)
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. (Liber I Paralipomenon 1, 46)
Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. (Liber I Paralipomenon 1, 47)
Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. (Liber I Paralipomenon 1, 50)
Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, (Liber I Paralipomenon 1, 51)