Trouvé 190 Résultats pour: Air Workshop in Biblia Bible Ave panem mensam

  • Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. (Liber Iob 15, 23)

  • Aquam lasso non dedisti et esurienti cohibuisti panem. (Liber Iob 22, 7)

  • Alii, quasi onagri in deserto, egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam in terra arida ad panem liberis. (Liber Iob 24, 5)

  • Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)

  • Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat. (Liber Psalmorum 23, 5)

  • NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. (Liber Psalmorum 37, 25)

  • Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum. (Liber Psalmorum 41, 10)

  • et contra Deum locuti sunt, dixerunt: “Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?”. (Liber Psalmorum 78, 19)

  • Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. “Numquid et panem poterit dare aut parare carnes populo suo?”. (Liber Psalmorum 78, 20)

  • et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis: (Liber Psalmorum 78, 24)

  • panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis ad abundantiam. (Liber Psalmorum 78, 25)

  • Percussum est ut fenum et aruit cor meum, etenim oblitus sum comedere panem meum. (Liber Psalmorum 102, 5)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina