Trouvé 235 Résultats pour: Altare

  • Si caecum fuerit, si fractum, si mutilum, si verrucam habens aut scabiem vel impetiginem, non offeretis ea Domino nec in incensum dabitis ex eis super altare Domino. (Liber Leviticus 22, 22)

  • et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius. (Liber Numeri 3, 26)

  • Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum pellium delphini et inducent vectes. (Liber Numeri 4, 11)

  • Sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento; (Liber Numeri 4, 13)

  • cortinas atrii et velum in introitu atrii, quod est circa habitaculum et altare, funiculos et vasa ministerii, omnia, quae facta sunt, ut eis laborent. (Liber Numeri 4, 26)

  • tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et agitabit illud coram Domino imponetque illud super altare; (Liber Numeri 5, 25)

  • pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur in memoriale, et incendat super altare; et deinde potum det mulieri aquas amarissimas. (Liber Numeri 5, 26)

  • Factum est autem in die, qua complevit Moyses habitaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius, (Liber Numeri 7, 1)

  • Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam ante altare. (Liber Numeri 7, 10)

  • Excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi, ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. (Liber Numeri 18, 3)

  • Primogenitum autem bovis vel ovis vel caprae non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino; sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)

  • et offeres holocausta tua, carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui; sanguis hostiarum tuarum fundetur in altari, carnibus autem ipse vesceris. (Liber Deuteronomii 12, 27)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina