Trouvé 247 Résultats pour: Anno iobeleo

  • Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israel in Iudam; et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. (Liber II Paralipomenon 16, 1)

  • Aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. (Liber II Paralipomenon 16, 12)

  • Dormivitque Asa cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui. (Liber II Paralipomenon 16, 13)

  • Tertio autem anno regni sui misit principes suos Benhail et Abdiam et Zachariam et Nathanael et Michaiam, ut docerent in civitatibus Iudae, (Liber II Paralipomenon 17, 7)

  • Filius viginti duo annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri. (Liber II Paralipomenon 22, 2)

  • Anno autem septimo confor tatus Ioiada assumpsit centu riones, Azariam videlicet filium Ieroham et Ismael filium Iohanan, Azariam quoque filium Obed et Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri, et iniit cum eis foedus. (Liber II Paralipomenon 23, 1)

  • Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio. (Liber II Paralipomenon 27, 5)

  • Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas. (Liber II Paralipomenon 29, 3)

  • Sacerdotes recensiti erant per familias, et Levitae a vicesimo anno et supra per ministeria et turmas suas. (Liber II Paralipomenon 31, 17)

  • Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David; et duodecimo anno coepit mundare Iudam et Ierusalem ab excelsis et palis sculptilibusque et conflatilibus. (Liber II Paralipomenon 34, 3)

  • Igitur anno octavo decimo regni sui, cum mundaret terram et domum, misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem civitatis et Ioah filium Ioachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. (Liber II Paralipomenon 34, 8)

  • Octavo decimo anno regni Iosiae hoc Pascha celebratum est. (Liber II Paralipomenon 35, 19)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina