Trouvé 87 Résultats pour: Aquarum

  • Et promoverunt castra filii Moab et cum eis quinque milia filiorum Assyriae et castra constituerunt in convalle et praeoccupaverunt aquas et fontes aquarum filiorum Israel. (Liber Iudith 7, 17)

  • Et manserunt in circuitu eorum omnia castra Assyriae, pedites et quadrigae et equites eorum per dies triginta quattuor. Et deficiebant omnibus inhabitantibus Betuliam omnia vasa aquarum eorum, (Liber Iudith 7, 20)

  • Et audivit verba populi maligna super principem quoniam defecerunt animo super penuriam aquarum. Et audivit omnia verba Iudith, quae locutus est ad eos Ozias, quemadmodum iuraverat eis, ut post quinque dies traderet civitatem Assyriis. (Liber Iudith 8, 9)

  • Etiam, etiam, Deus patris mei et Deus hereditatis Israel, dominator caelorum et terrae, creator aquarum, rex totius creaturae tuae, exaudi deprecationem meam (Liber Iudith 9, 12)

  • Miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis. (Liber Iob 11, 16)

  • Vel tenebras non vides, et impetus aquarum opprimit te. (Liber Iob 22, 11)

  • Flante Deo, datur gelu, et expansio aquarum solidatur. (Liber Iob 37, 10)

  • Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? (Liber Iob 38, 34)

  • Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)

  • Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. (Liber Psalmorum 18, 16)

  • Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. (Liber Psalmorum 32, 6)

  • Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. (Liber Psalmorum 42, 2)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina